Charter Document - 02151032

Charter Document - 02151032


Charter Number: 02151032
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0957 - 0967
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Ginzono et uxor sua Tetloena emptores Igitur in Dei nomen Sisbert et uxor sua Custancia vendimus nos vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in villa Varengo hoc est campo et vinea insimul tenente qui terminet a mane terra Raginfredo a medio de ipsa hereditate a sero terra Teotbergia a cercio terra Eliodo et abet in longo perticas VII et dimidia in uno fronte perticas VII et pedes VIII Infra istas terminaciones totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus et accepimus de vobis precium in valente solidos III et denarios IIII et faciatis post hunc diem quicquit facere volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calumniare presumpserit auri uncia media componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni S Sisbert et uxor sua qui fierent et firmare rogaverunt S Belonio S Alimaro S Archenfredo S Ramnalt S Vualdono S Odolart Benedictus scripsit datavit die lunis in mense maio anno III regnante Loterio rege