Charter Document - 02151031

Charter Document - 02151031


Charter Number: 02151031
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine ego Robertus et filius meus Robertus vendimus vobis rectoribus Sancti Petri Cluniensi monasterio scilicet donno Aimardo abbati cæterisque fratribus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matisconense in agro Tissiacense in villa Burgundia resedit vircaream et mansum cum superposito talem partem quam possidebamus vobis vendimus et accepimus a vobis pretium valente solidos II et denarios V Ipsa vircaria terminat a mane in ipsa hereditate a medio die via publica a sero terra de heredibus a circio rivo volvente Infra istas terminationes totum vobis vendimus et dehinc liceat vobis facere quicquid volueritis Si quis vero si ego aut ullus homo qui venditionem istam frangere voluerit auri libram unam persolvat firma et stabilis dehinc permaneat Actum apud Sanctum Victorem S Roberti et filii sui Roberti qui venditionem istam fieri et firmari rogaverunt S Aboni S Heinrici S Dominici S Vendranni S Daberti qui consensit Data per manum Bernoni in mense madio die dominico anno III regnante Lottario rege