Charter Document - 02151030

Charter Document - 02151030


Charter Number: 02151030
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominis fratribus et patribus Hemardo abbati et omnibus fratribus Cluniacense cenobio degentibus Nos in Dei [nomine] Rotrudis et filius meus Ricoardus constat nos vobis vendidisse aliquid de rebus nostris quod ita et vendidimus et accepimus a vobis precium et fecimus exinde qualiter inter nos convenit et bonorum hominum fuit estimatio id est XXX solidos valente et accepimus a vobis precium et fecimus exinde quicquid nobis placuit Ita et vos post hanc diem ex his rebus faciatis quicquid facere volueritis ordinandi commutandi vendendi donandi Sunt vero ipse res site in pago Matisconense in agro Craiacense inter villam Masiriaco et Gatgiaco hoc est quartam partem de toto illo campo vobis transfundimus ad integrum qui terminat a mane terra Sancti Johannis et ad ipsos venditores a medio die terra Sancti Petri et ad infantes Gimoni a sero similiter terra Sancti Petri et infantes Gimoni et Helioni et de uno fronte via publica Si quis vero quod futurum esse non credimus nos ipsi aut aliqua persona contra hanc venditionem aliquam calumpniam generare presumpserit non vindicet quod repetit sed cui litem intulerit auri libram unam componat et inantea venditio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice Signum Rotrudis et filio ejus Ricoardo qui fieri et firmare rogaverunt S Warengaudi et Maimberti et Mainerii et Ermenaldi et Petroni et Elioni et Artaldi Ego frater Rotardus scripsi in mense maio anno III regnante Lothario rege