Charter Document - 02151029
| Charter Number: | 02151029 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 0957 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Emardus abbatus cum ceteris fratribus Gluniensis Igitur in Dei nomine Rainoart et uxore sua Dominica vendimus vobis de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Maceaco in villa Baginas in Piguilerio vocat hoc est vinea qui terminet de ambis partis terra Sancti Petri et abet in longo perticas v et dimidia in lato pertica i et pedes vi Infra istas terminationes totum ad integrum vobis vendimus tradimus adque transfundimus et accepimus de vobis precium in valente denarios xii et faciatis post hunc diem quicquid volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calumniare presumpserit auri uncia media componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni castello Signum Rainoart et uxore sua qui fierent et firmare rogaverunt Signum Egelart Signum Teobran Signum Drotbalt Signum Vuarembert Signum Gisbalt Signum Beralt Signum Selifredo Benedictus scripsit datavit die lunis in mense madio anno iii regnante Loterio rege
