Charter Document - 02151022
Charter Number: | 02151022 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0957 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et sanctorum apostolorum Petri et Pauli consecrato nomine Cluniaco quem donnus Maiolus abbas regere videtur Ego Sobo et conjux mea Valentia donamus Deo et eisdem apostolis ad ipsum locum pro remedio animarum nostrarum ac parentum nostrorum aliquid ex rebus nostris quæ sunt sitæ in pago Lugdunensi in villa Maximiaco hoc est curtilus cum vinea et salices et vi[r]caria simul tenentes et terminatur a mane et a cirtio via puplica a medio die terra Sancti Stephani a sero de ipsa hereditate Infra istas terminationes totum ad integrum donamus atque transfundimus ea ratione ut quandiu vixerimus teneamus et singulis annis dimidium modium de vino in vestitura persolvemus Si quis autem hanc donationem [quod absit] calumpniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate cui litem intulerit auri libram componat et postea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Sobonis et uxoris ejus Valentiæ qui fieri et firmare rogaverunt S Stephani S Amaleri S Rothardi S Rotberti S Eymardi S Teobergæ S Eldegardis S Beliardis Data mense martio anno XX regnante Chonrado rege Rothardus scripsit