Charter Document - 02151021

Charter Document - 02151021


Charter Number: 02151021
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0957
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli consecrato Cluniensis monasterio situm in pago Matisconensi ubi preest domnus Hemardus abbas cum turma monachorum Ego igitur Hieronimus pro Dei amore et beatorum apostolorum et pro remedio animæ meæ et animarum genitoris et genitricis meæ et pro animarum parentum meorum et omnium fidelium christianorum dono res meas ad prefatum locum in stipendiis fratrum ibi commanentium hoc est mansum indominicatum in pago Matiscensi in agro Mediolanensi in villa Buferias quicquid in illum visurus sum habere excepto unam rasciam quam dedi Franconi terminatur vero ipse mansus a medio die terra Sanctæ Crucis a mane terra Sancti Petri a sero via publica a cercio Sancti Vincenti Dono etiam et alias res quas in ipsa villa habeo tam de alodo quam etiam de conquisto hoc sunt vineis campis silvis pratis aquis aquarumque decursibus totum ad integrum trado atque transfundo ut faciant post hac die rectores Cluniacensis monasterii quicquid exinde facere voluerint Si quis vero quod futurum esse minime perpendo ego ipse aut ullus ex heredibus meis sive aliqua intromissa persona contra hanc donationem a me libentissime factam vim inferre presumserit primitus iram Dei omnipotentis incurrat sanctorumque omnium et insuper cogente judiciaria potestate cui litem intulerit auri libras VI persolvat et inantea firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum apud Cluniacum monasterium publice S Hieronimi qui fieri et firmare rogavit S Gonterii S Waldrici S Icberti S Leotardi S Ingelberti Ego frater Rotardus rogatus scripsi Data VIII kal martii anno incarnationis Dominice DCCCCLVII regni autem Lotharii serenissimi regis IIII