Charter Document - 02151018

Charter Document - 02151018


Charter Number: 02151018
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0956 - 0984
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina largitate sanctitum est ut de rebus transitoriis eterna merces valeat comparari Igitur ego in Dei nomine Achardus et uxor mea Adaleidis donamus aliquid de rebus nostris Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniensi que res sunt site in pago Matisconensi in villa que dicitur Baisias Ibi donamus unum campum qui terminatur a mane et a sero terra Sancti Vincentii a meridie et a cirtio terra Leucilini Et in alio loco campum unum cum silva adstante contigua qui terminatur a mane et a sero terra Sancti Vincentii a meridie et a cirtio Sancti Petri necnon Sancti Mauricii Et in alio loco Villari in Colonitas resedit et terminatur de uno latere via publica de tribus partibus adheret terre Richardi et unum pratum quod terminatur de uno latere rivo Merdentio volvente de uno latere et una fronte terra Sancti Pauli de quarta parte gutta viva Donamus et alium campum qui terminatur de uno latere rivo Merdencio volvente de duabus partibus terra Sancti Pauli de IIII terra Richardi Hec omnia denominata et determinata donamus ad ecclesiam Sancti Petri hoc est Cluniaco ita duntaxat ut quandiu nos et filius noster Rotbertus vixerimus teneamus et post obitum nostrum nullo contradicente ad jam dictum locum revertantur Sic sollemniter destinamus ac statuimus pro remedio animarum nostrarum et salute ut jam tunc de his faciatis vos seniores nostri de Cluniaco quod vobis melius placuerit S Achardi et uxoris ejus Adaleidis qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt S Otholardi S Eurardi S Martini S Vulfardi S Ebbonis Ingelbertus consentiente Dodone presbitero scripsit II feria kalendis decembris regnante Lothario rege