Charter Document - 02151016
Charter Number: | 02151016 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0956 - 0957 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina conditoris omnium humano generi condescendente clementia concessum est fidelibus christianis ut ex rebus transitoriis atque terrenis quas ex successione parentum jure hereditario possident vel legum auctoritate adquirunt sibi in futurum prospicientes peccatorum suorum valeant consequi veniam insuper benignitate Dei omnipotentis et æterne retributionis promereri gaudia Ad hoc itaque agendum dat fiduciam sermo ipsius Domini dicentis in Euvangelio Date ælemosinam et ecce omnia munda sunt vobis et item alio loco Scriptura Divitiæ viri redemptio anime ejus Hoc igitur nos ego Agano peccator et uxor mea Richeldis considerantes et futuram atque omnimodis timentes discussionem de peccatis nostris pertimescentes speramus et confidimus atque certissime scimus nobis in futurum necessarium et maximum animabus nostris lucrum adquisituros si aliquid de rebus nobis a Deo collatis eidem famulantibus in alimoniam victus cottidiani largiti fuerimus Idcirco notum esse omnibus fidelibus cristianis tam presentibus quamque et futuris volumus quod divina inspirante clementia ego quidem Agano in servitium omnipotentis Dei et gloriose ejus genitricis Mariæ sanctorumque apostolorum Petri et Pauli necnon et beatissimi Benedicti in monasterio Cluniaco cui Deo auctore domnus Maiolus abbas preest sub monachico habitu memet ipsum perpetuo serviendum trado Prefata vero uxor mea Richildis similiter velamine sanctimonialis amicta Deo se serviendam quoad vixerit devovit Deinde pro remedio atque ereptione ex penis animarum nostrarum et genitorum nostrorum atque genitricum et pro Bosone fratre meo et seniore meo Geylino et anima senioris mei Engilberti et pro animabus seniorum conjugis meæ id est Arestagni Sobonis et filiorum ejus Elpoini Guitgerii necnon et pro omnibus fidelibus christianis vivis sive defunctis donamus atque tradimus a die presenti et per cuncta tempora sequentia Deo in primis et intemerate ejus genitrici Mariæ necnon et beatis apostolis ejus Petro et Paulo ceterisque ejus apostolis atque omnibus sanctis et rectoribus Cluniacensis monasterii res nostras quæ sunt site in pago Vienensi in vicaria de Salectis in villa Bracosco hoc est quantum in ipsa villa visi sumus habere et Curtis villa quicquid in ea visi sumus habere Et donamus ibi silvam quam vocant ad Sanctum Eusebium et campum et quicquid ibi visi sumus habere Et donamus in villa Arelia vineam unam cum curtilo insimul tenente Et donamus in villa Mariaco curtilos et vineas et quicquid ibi legibus obvenit de filio meo Elpuino Et in villa Liarcis quicquid visi sumus [habere] Hæc omnia supranominata in villis jam dictis quicquid visi sumus tenere et possidere tam in vineis quam et in campis pratis silvis aquis vel aquarum decursibus exitibus et regressibus arboribus pomiferis et inpomiferis quicquid quesitum est vel ad inquirendum restat tam de conquisto quam de hereditate ad prefatum monasterium et rectoribus ejusdem monasterii in alimoniam et victus servorum Dei omnibus diebus quibus hoc constituerit seculum ibidem commorantium donamus atque de nostro jure in eorum dominatione tran[s]fundimus Si quis vero [quod absit et quod futurum minime credimus] nos ipsi aut aliquis ex heredibus nostris sive ulla alia persona contra hanc donationis cartam aliquam litem commovere temptaverit vel de his rebus quæ in hac carta donationis insertæ sunt aliquam invasionem agere temptaverit iram Dei omnipotentis cui easdem res tradidimus incurrat deinde beatam Dei genitricem Mariam et sanctos apostolos ejus Petrum et Paulum et reliquos apostolos necnon et omnes sanctos nocentes contra se inveniat et a consortio omnium fidelium christianorum in presenti et in futuro seculo separatus pars ejus fiat cum Dathan et Abiron quos terra vivos absorbuit et cum Juda traditore Domini et cum omnibus impiis et sceleratis penis infernalibus sine fine excrucietur et omnibus maledictionibus que in libro Moysi conscripte sunt sit obnoxius insuper compellente fiscali censura illis quibus litem intulerint XXX auri libras persolvere cogatur et hæc carta donationis firma et inconvulsa omni tempore perduret Signum Aganonis et uxoris ejus Richildis qui fieri et firmare hanc cartam rogaverunt Boso levita qui hanc donationem in omnibus consensit Signum Geilini S Berlii S Iterii S Sarilonis S Stephani S Adonis S Araledi S Otberti S Rotho S Otsendi S Arierii Ego frater Clemens rogatus ad vicem cancellarii scripsi Actum apud Viennam civitatem anno XX regnante Chunrado rege