Charter Document - 02151015

Charter Document - 02151015


Charter Number: 02151015
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0956 - 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosanctæ Dei ecclesiæ que est apud Cluniacum quæ est in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli et donno Maiolo abbati [] monachis qui ad ipsum locum deserviunt et inantea servituri sunt Ego Anno dictus amore et bona voluntate pro remedio anime meæ et animarum parentum meorum dono aliquit de rebus meis quæ sunt in pago Lugdunensi in agro Cavicensi in [ipsa] villa hoc est mansum unum et curtilum cum vinea quæ terminatur a mane terra Sancti Stephani a meridie terra ejusdem ereditatis a sero terra Teonis a circio terra Igberti et Rodulfi et Bosonis et habet undique perticas XI et pedes novem et semis Infra istas terminationes totum ex integro jam dicte ecclesiæ Cluniacensi trado atque consigno Si quis vero donationem istam contradixerit vel infirmare temptaverit iram Dei et sancti Petri in se provocabit donatio autem mea semper firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum in atrio Sancti Petri Signum Annonis qui hanc donationem fecit et per cartam firmari rogavit S Eldeburgis Heldini Benedicti presbiteri et alterius Benedicti et filii sui Rannulfi qui consenserunt S Leobaldi et Johannis Aldoyni Constabuli Bernardi Ego Aimo presbiter scripsi anno XX regnante Conrado rege