Charter Document - 02151014

Charter Document - 02151014


Charter Number: 02151014
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0956 - 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco ubi preesse videtur domnus Heymardus abbas Ego in Dei nomine Balduinus dono ibidem pro remedio animæ meæ seu pro remedio avi et proavi ac patris mei vel omnium parentum meorum dono vinea Est autem sita ipsa vinea in comitatu Lugdunense in vicaria Octaviense in villa que vocatur Cesarino et habet fines de tribus partibus vineis Sancti Stephani de quarto vero latus terra Odani totum et ad integrum dono rectores ejusdem loci recipiant et teneant absque alicujus interpellatione et faciant inde quidquid elegerint Si quis quod futurum esse minime credo de heredibus vel coheredibus [meis] vel aliquis intromissa persona contra hanc donationem aliquam calumniam generare presumpserit non vendicet quod repetit sed partibus ejusdem loci cui calumniam inferre voluerit auri libram unam coactus exolvat a liminibus quoque æcclesiarum et consortio christianorum extraneus habeatur partemque dampnationis cum infidelibus percipiat et hæc donatio a me facta et corroborata semper permaneat stipulatione subnexa S Balduini qui hanc donationem fieri rogavit et Sancto Petro donavit S Engelo S Adalguini qui consenserunt S Aimoni S Stephani Ego frater Stephanus scripsi Data mense julio anno XX regnante Conrado rege