Charter Document - 02151013

Charter Document - 02151013


Charter Number: 02151013
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0956 - 0957
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto monasterio Cluniaco quod est constructum in pago Matisconensi in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Andree ubi preest domnus Maiolus cum fratribus sibi a Deo commissis Igitur notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Poncius perpendens terminum vite mee et futuram retributionem quam Dominus repromisit famulantibus sibi facientibus bona placuit mihi ut de rebus juris possessionis mee Domino servientibus darem consentiente uxore mea Richilde ad usus monachorum in prescripto cenobio Cluniaco Deo servientium ut intercessionibus eorum divina pietas et in presenti concederet indulgentiam delictorum et in futurum sempiternam mercedem Ideoque dono supradicto loco et fratribus ibi conversantibus res nostras ad usus eorum tam presentibus quam futuris sitas in pago Diense in valle Condacense quicquid in eadem valle visus sum habere cum omnibus appendiciis suis campis pratis vineis domibus cultis et incultis pascuis silvis aquis aquarumque decursibus farinariis exitibus et regressibus quesitum et inquirendum totum et ad integrum in ea videlicet ratione ut medietatem ex supradictis rebus prescripti monachi a die presenti et per cuncta futura tempora sibi vindicantes per hanc auctoritatis cartam illis a me devotissime factam ad usus suos retineant alteram vero medietatem predicta conjux mea Richildis quoad vixerit usu fructuario retinens post discessum ipsius eadem medietas ad rectores prefati cenobii sine ullius contrarieta[te] perveniant Testes Pontius Richildis Girardus Agomarus Tetardus Ainardus Tetbaldus Bernardus Eldrannus Data mense julio anno xx regnante Chunrado rege Clemens scripsit