Charter Document - 02151011
| Charter Number: | 02151011 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto seniore meo nomine Gruirio Ego in Dei nomine Engeseldis in pro amore et bene voluntate quam contra te abeo propterea dono de res meas que sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varengo hoc est vinea qui terminet de tres partes terra Sancti Petri a sero via publica infra istas terminaciones totum ad integrum Et dono tibi alia vinea in ipsa villa terminet a mane et a medio die et a sero de ipsa hereditate a medio die via publica et abet in uno fronte perticas iiii et dimidia et de alio fronte perticas iii et pedes iii Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi dono trado atque transfundo in ea tenore dum modo vivimus usum et fructum abeamus et qualis pari suo supervixerit ad illum perveniat et post amborum nostrorum dicessum ad infantes Engeleldis perveniat in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calumniare presumserit auri uncias II componat firma stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Lordoni Sancti Engeleldis femina qui fierent et firmare rogavit Et dono uno prado terminet de tres partes de ipsa hereditate et a cercio terra Sancti Petri et abet in lato perticas ii et dimidia Signum Johani Signum Gonsendis Signum Seiverti scabinei Signum Aboino Signum Dominico Signum Gonfredo Signum Guzelmo Benedictus scripsit datavit die lunis in mense decembri anno iii regnante Loterio rege
