Charter Document - 02151010
Charter Number: | 02151010 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0956 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Martino et uxore sua Dominica emptores Ego in Dei nomen Richeldis femina vendo vobis curtilo et vinea in uno tenente qui sunt sitas in pago Matisconense in agro Marciacense in villa Varengo terminet a mane via publica a medio die terra Eliodo cum heris a sero prado Ramnaldo a cercio similiter et abet in longo perticas agripinales XXX et II in quisco fronte II Infra istas terminaciones vel perticaciones totum ad integrum vobis vendo trado atque transfundo et accepio de vobis precium in valente solidos IIII et facias post hunc diem quicquit volueritis in omnibus Si quis vero si nos aut ullus homo qui temptare vel calomniare presumpserit auri uncias II componat firma stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Lordoni publice S Richeldis qui fierit et firmare rogavit S Seibran qui consensit S Johan S Gonsendis S Giverio S Dominico S Alboino S Gonfredo S Leotberto S Goszelino Benedictus scripsit datavit die lunis in mense decembris anno III regnante Loterio rege