Charter Document - 02151009
| Charter Number: | 02151009 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Consuetudo et justitia ecclesiastica est ut qui res et facultates suas Deo servisque ipsius conferre voluerit sub proprie titulatione auctoritatis scripture adnotatione ac manuum corroboratione affirmare decernat Quapropter ego Boso levita et canonicus Sancti Mauricii cogitans humane fragilitatis casum reminiscens quod dicitur Quia nulla est misericordia nec ratio apud inferos quo tu properas ideoque necesse est expendi facultates meas et edificare turrim de qua videre possim Deum deorum in Syon idcirco hoc animadvertens concedo pro remedio anime mee et patris mei et matris mee Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo in monasterio Cluniaco quod est situm in comitatu Matisconense quem domnus Maiolus regere videtur Sunt autem ipse res site in pago Vienense in villa Bracost Dono omnia que visus sum possidere ac tenere quem pater meus et mater mea et avunculus meus Tetelmus mihi dimiserunt et dono in ipsa villa omnia que cum fratre meo Aganone conquisivi et quicquid acquirere potuero totum et integrum ea vero ratione ut dum vivo teneam et possideam et omni anno tempus vendamne in vestitura persolvam dimidium modium vini Post obitum quoque meum ad supradictum locum jam dicte res veniant sine ullo contradictore Si quis ego aut aliqua admissa persona hanc donationem contrariare voluerit primitus iram Dei incurrat et genitrici ejus necnon et supradictis apostolis et nisi ad emendationem venerit participatio ejus sit cum Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et nihilominus presens donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Signum Bosoni levita qui hanc donacionem in omnibus consensit et fieri jussit et firmare rogavit Signum Balsemodi subscripsit Signum Gloriosi subscripsit Signum Duranni subscripsit Signum Fanoel subscripsit Signum Ingelrici subscripsit Data mense decembrio per manum Rothardi anno xx Conradi regis
