Charter Document - 02151000
Charter Number: | 02151000 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0956 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Speciale bonum caritas videtur esse sine qua nemo aliquid utile agere potest Idcirco intimare maluimus cunctis Maticensis æcclesiæ filiis presentibus scilicet atque futuris quia dum resideret domnus Maimbodus expectabilis antistes secus basilicam gloriosi martyris Christi Vincentii celebrans synodum more precedentium patrum cum caterva clericorum nobilium et laicorum adierunt presentiam ipsius duo fratres et monachi Cluniensis cœnobii Eldebrannus videlicet atque Maiolus cum aliquibus prefate congregationis vice domni abbatis Eymardi et reliquorum monachorum Cluniaco degentium humillime deprecantes quatinus dignaretur per precariæ munitionem conferre aliquid ex rebus prescripti martyris domni Vincentii ecclesiæ beatorum apostolorum Petri et Pauli prememorati monasterii Cluniensis decimas videlicet duarum [ecclesiarum] quarum una in honore beati Andreæ apostoli est dicata in Evranda villa sita altera vero in honore incliti confessoris Christi Bonitti consecrata et in Escluniaco villa locata nam predia earum Sancti Petri erant Petierunt autem prelibatas æcclesias cum rebus et decimis et omnibus sibi jure pertinentibus ut cunctis temporibus eas suis altare usibus monachi Clunienses sine aliqua refragatione cum omni securitate valerent Domnus itaque Maimbodus fulcitus consilio archidiaconorum reliquorumque clericorum annuens precibus eorum concessit libenter postulacionem eorum devotissime fieri salvo servitio Sancti Vincentii episcopi et archidiaconi rectissime et legaliter statuto sine aliquo introitu muneris cuicumque persone collato Postremum vero sub invocatione tremende Trinitatis deprecatus est pretaxatus antistes excommunicavit omnes successores suos ut nunquam hoc testamentum quod ipse caritative egit ipsi temerario ausu infringere presumerent Quo vero cercius crederetur solidiusque observaretur sepe dictus pontifex hanc precariam fieri precepit quam propriis manibus roboravit et residentium digitis signandam porrexit Maimbodus sanctæ Maticensis ecclesiæ humilis episcopus Humbertus prepositus et archidiaconus Ayminus archidiaconus Ado abbas Amblardus diaconus Bernardus levita Rothardus presbiter Sendelenus levita Vuinisus levita Rodulfus levita Letboldus levita Tenquardus presbiter Data per manum Berardi sub die jovis idus maii anno II regnante Lotario rege