Charter Document - 02150998
| Charter Number: | 02150998 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosanctæ Dei æcclesiæ quæ est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli videlicet Cluniacensi monasterio et monachis ibi Deo servientibus Ego in Dei nomine Mainardus et Aldrada pro amore Dei cum bona et prompta voluntate pro remedio animarum nostrarum genitorisque ac genetricis et omnium parentum nostrorum æternaque retributione donamus Domino Deo et monachis in supradicto Cluniacensi cenobio degentibus aliquas res nostras quæ sunt sitæ in pago Viennensi in agro Commennaico in villis quæ nominantur Calvatis et Cruo Et sunt he res in edificiis stantibus casaricis ortis areis vineis vinealiis campis rivis fontibus arboribus omnia ex integro quicquid in ipsis villis visi sumus habere vel possidere exquisitum et inquirendum totum damus quod nos conquisivimus et tenemus ea ratione ut quamdiu ipsa Galdrada vixerit de ipsis rebus medietatem census et fructuum possideat et post ejus vel meum excessum ad supradictum revertantur locum Si vero ego aut aliquis homo huic donationi aliquam calumpniam inferre temptaverit non valeat sed coactus tantum quantum hes valuerint res componat et ista donatio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Mainardi et Galdradæ qui hanc donationem fecerunt et firmare rogaverunt S Aganonis S Constancionis et Bladini Dodonis Teotgerii S Gloriosi et Balsemodi Ego Elgodus presbiter jubente Bertranno dictavi et scripsi die sabbati in mense aprili anno XVIIII regnante Conrado rege Viennensi
