Charter Document - 02150995
| Charter Number: | 02150995 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Christi nomine Ego Ato dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniacensibus pro remedio anime mee et omnium parentum meorum vel omnium fidelium defunctorum res meas que sunt site in pago Augustidunense in agro Marcilliacense hoc est curtilium indominicatum cum omnibus pertinentiis suis in villa Terciaco ubi Adalbertus manet Ea ratione tamen dono ut dum vivo usu fructuario teneam et possideam omnibus annis solvendo quatuor denarios in censu Post meum discessum cum omnibus rebus et pertinentiis suis res supra denominate revertantur ad jam dictum locum sine alicujus contradictione Si quis autem huic donationis calumnia verrit aut contradixerit a liminibus sanctorum omnium habeatur extraneus cogente autem juditiali censura quinque auri libras coactus exsolvat et post hec non liceat sibi vindicare quod repetit hec autem donatio a me libentissime facta stabilis et inconvulsa permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio Sancti Atonis qui hanc donationis cartam fieri et firmare rogavit Signum Heldini fratris ejusdem Signum Franconis et Rainulfi levite et Emardi et Petri et Waldrici et Leuzonis Geraldi et Gerardi Data mense aprili feria v tertie ebdomadis ejusdem Rodulfus levita ad vicem cancellariorum rogatus scripsit anno secundo in[ci]piente ex quo regnare cepit Lotharius filius Ludovici regis
