Charter Document - 02150994
| Charter Number: | 02150994 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0956 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina pietate antiquitus sanctitum est ut ex rebus transitoriis eterna possint premia adquiri Qua de re id diu ego Fulco premeditatus libuit animo dare Deo et sanctis ejus Petro videlicet et Paulo et monachis Cluniensibus sextam partem ecclesie beati Sulpicii que adjacet in comitatu Matisconensi in villa Cavaniaco que mihi etiam suprascripta pars ejusdem ecclesie advenit ab Johanne Ea ratione tamen ut dum vivo usu fructuario teneam atque possideam persolvendo omni anno in vestitura decem denarios in cathedra sancti Petri post meum vero discessum pro remedio anime mee et omnium parentum meorum omniumque fidelium christianorum transfero de mea dominatione in potestatem et ordinationem Cluniensium monachorum ut faciant in omnibus quicquid voluerint Si quis autem huic donationi calumniam inferre voluerit contradictorem habeat Dominum omnipotentem et sanctos apostolos ejus suprascriptos insuper quoque a liminibus sanctorum omnium extraneus habeatur cogente vero judiciali censura decem libras auri coactus exsolvat et deinceps non valeat sibi vindicare quod repetit Signum Fulchonis indigni levite qui fieri et firmare rogavit Signum Landaldi presbiteri Signum Ebrardi presbiteri Williberti Hornadi Lezonis Giraldi Gerardi Data in mense aprili tercie ebdomadis mensis ejusdem anno ii incipiente ex quo cepit regnare Lotharius rex filius Ludowici regis Ad vicem cancellariorum rogatus Rodulfus levita scripsit
