Charter Document - 02150989

Charter Document - 02150989


Charter Number: 02150989
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0968
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Christo nomine beati Petri apostoli Cluniensis monasterii sive congregationem illius loci Igitur Rannulfus et uxor ejus nomine Dedela in pro amore et benevolentia quod habemus ad ipsius locum et ad congregationem ejus et pro animas nostras et pro nostrorum locum accipiendi donamus vobis aliquid de res nostras que sunt in pago Matisconensi in agro Tisciacensi in Corcellas vocat hoc est vinea qui terminat a mane terra Francorum et Sancti Cyrici a medio die Stephani a siro ad ipso donatore et Johannem et Idbaldum a cercio ad ipsos donatores abet in longum perticas XX in uno fronte perticas XVI in alio fronte XIII Infra isto terminio vel perticatione Sancti Petri donamus dummodo vivimus teneamus et possideamus et unicuique anno in vestituram sexterios IIII reddamus et post nostrorum amborum quoque discessum ad Sancti Petri Cluniensis perveniat Si quis calumniare voluerit de auro uncias XII persolvat et post hæc firma permanead Actum atria Sancti Victoris S Rannulfo et uxor ejus qui donatione ista fierint et firmare rogaverunt S Rainardum Rainfredum Rainerium Abbono S Gislaldum S Volfrannum S Folbertum S Bertoeno S Bernardum S Tedeno S Grimaldo S Teodgrimus S Johanni S Costancio Data per manum Johannis presbiteri XII kal novemb tempore Lohtherio rege de Francia