Charter Document - 02150988
Charter Number: | 02150988 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0955 - 0985 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dominus ac redemptor humani generis salutem fidelium suorum desiderans per semet ipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quocirca notum sit omnibus fidelibus presentibus atque futuris quod ego Girfredus levita reminiscens meorum peccaminum enormitatem dono Deo ac sanctis apostolis Petro et Paulo et ad locum Cluniacum cui preest domnus Maiolus abba aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Cabilonensi in villa Vinosa in agro Fabriacensi hoc est vineas tres quarum prima terminat a mane silva a certio similiter a medio die et a sero via publica alia vinea terminat a mane silva a medio die de ipsa hereditate a cercio terra Arnaldi a sero via publica tercia quoque vinea terminat a mane via publica de duabus partibus terra Ursonis a medio die de ipsa hereditate Dono et pratum quod vocatur Vuillolum qui terminat a mane rivo currente a medio die pascuariis a certio terra Sancti Vincentii a sero silva Dono etiam et tertiam partem de illo campo quem habeo in villa Fabriacensi qui terminat a mane terra Germundi et heredum ejus a medio die et a certio de ipsa hereditate a sero silva Hec omnia denominata dono ad jam dictum locum pro remedio anime mee ac patris mei atque matris mee et omnium parentum meorum seu omnium fidelium christianorum ea tamen ratione ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum autem discessum ad locum Cluniacum perveniat Si quis autem hanc donationis cartam a me libentissime factam scindere aut calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit insuper cogente potestate auri libras octo persolvat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Girfredi levite qui fieri et firmare rogavit S Gauseranni S Girmundi S Stephani S Rodberti S Gausberti S Bernardi Data mense septembri regnante Hlothario regis Vuarnerius scripsit