Charter Document - 02150985

Charter Document - 02150985


Charter Number: 02150985
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0955 - 0985
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit fidelibus cunctis quod ego Teinius dono ad locum in honore beati Leodegarii dicatum unum campum situm in pago Matisconensi in agro Galoniacense in Calmiriaco vocatur et terminatur a mane de ipsa hereditate a medio die terra Sancti Petri a sero via publica a cirtio similiter Infra istas terminationes partem meam Sancto Leodegario totum ad integrum dono pro amore Dei et bona voluntate eo tenore dum vixero teneam et possideam et singulis annis res ipsius campi ad ipsius sancti locum reddeant post meum vero discessum totum ad integrum perveniat Qui autem calumniare voluerit auri libram persolvat et post hec firma permaneat Actum Castello villa publice S Teini et uxoris ejus Aremtrudis qui fieri et firmare rogaverunt S Laidradi S Arnulfi S Aimonis S Epponis S Dominici S Gauselmi S Goobaldi Data per manum Johannis presbiteri III nonas julii tempore Lotharii regis