Charter Document - 02150984
Charter Number: | 02150984 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0955 - 0985 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Placuit atque convenit inter domnum Maiolum abbatem cum ceteris fratribus necnon et Acardo ut aliquid de terris suis inter se commutarent In primis dedit domnus Maiolus abbas ad partem Acardi aliquid de rebus suis que sunt site in pago Matisconensi in villa Colonicas campum unum et curtilum qui terminat a mane via publica a medio die Sancti Vincentii a sero rivo currente a circio Sancti Manmetis Econtra donat Acardus ad partes Sancti Petri pratum unum in ipsum locum qui terminat a mane Sancti Petri a medio die Sancte Marie et Sancti Filiberti a sero rivo volvente Infra istas terminationes unusquisque habeat quod accepit Si quis hoc scamium contradicere voluerit non vindicet quod repetit sed insuper componat cui litem intulerit auri libras IIII et inantea firmum et stabile permaneat cum stipulatione subnixa Signum domni Maioli abbatis cum fratribus S Acardi qui hoc scamium fecit et firmari precepit S Viviani Ricfredi Arnulfi qui firmare rogaverunt S Arlebaldi Anscerici Data per manum Ingelberti cancellarii die martis mense madio regnante Lotthario rege