Charter Document - 02150982

Charter Document - 02150982


Charter Number: 02150982
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0955
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Aalgiso et Ayteo sacerdotes emptores Ego Rodulfus et Archimbertus et Aalbertus et uxores eorum Aalelde et Ermenelde vendimus vobis aliquit de res nostras que sunt sitas in pago Matisconense in agro Fusciacense in villa Bulon oc est campus qui terminat a mano ad ipsos emptores a media die cum eres a sero similiter et via publica habet a mane perticas XII a sero in longo perticas VIIII in quisco fronte perticas V Infra istas terminaciones et perticaciones vobis vendimus accepimus de vobis precium in valente solidos IIII et dimidium et faciatis post ac die quicquit facere volueritis sine ullo contradicentem Si quis vero vendicione ista contradixerit non valeat quod repetit una cum fisco auri uncias II cumponat et inantea firma permaneat cum stipulacione subnixa Actum Sulistriaco villa S Rodulfi S Archimberti S Aalberti et uxores eorum Aalelde et Ermenelde qui vendicione ista fecerunt et firmare rogaverunt S Cristiano filio Rodulfo qui consensit S Costabulo S Berengerio S Teudrico S Aalberti S Probadi S Rannaldi S Arnaldi Data per manu Rodoardi ad vicem Berardi sub die martis II non decembris anno primo regnante Hlotario rege Fidem fecerunt Teudricus et Costabulus contra Radulfum cum suis eris ut ista terminatio et perticacio que superscripta est si ullus homo contradixerint Teudricus et Costabulus similiter ipsa ereditate cumponant