Charter Document - 02150979
| Charter Number: | 02150979 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Notification |
| Date: | 0955 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia verpituria et recredituria qualiter quibus presentebus bonis ominibus coram presenciam quia hanc noticia ista subter firmaverunt Cum resetisset Rotbertus vicecomis in Cabilon civitatem in mallo pullico ibique venit Ariodus dante Gislebert vicecomis cum illis escabineis a Lessanaro et Aimono vicario et Utuldrio et Adalo et Arembert et aliis ceteris pluris bonis ominibus Is proclamabat de Ariodo filio Liviono et [de] Imberto qui in averia fueront Arierio et Arelt femina Eurardo et ibi prejudicium escabiniorom ibi invenit Ariodus super reliquias scancti Georgi probavit per Domino Deo altissimo et virtute sancti Georgii plus legibus debuit tenire que istos homines contrarios in hereditatem Acoldri et ibi invenit Ariodus in campo et paratui fuit de campo et ibi re crediderant suos contrarios de ista tencione is presentibus Otselmo Barnardo Bosono Josbert Volfardo Folherio Otboldo Atolgerio Arnoldo Emporio Tetboldo Adalardo Girardo Tetbert Isti sunt testibus Ariodo per quem lege tenire debet S Rotbert vicecomis S Aimono vicario Ululdrico Alessandro S Ornado S Andrio S Odono S Adalart odioc Ego Volfardus rogatus scripsit et datavit die jovis in mense junio anno primo regnante Loterio rege
