Charter Document - 02150977
Charter Number: | 02150977 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0955 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancto monasterio de Cluniaco Sancti Petri cui donnus Aimardus preest Ego Vualterius presbiter bona voluntate ductus pro amore Dei et pro remedio animæ meæ et parentum meorum vel pro beneficio sepulturæ meæ dono curtilum unum cum superposito et vineam unam in pago Matisconensi in fine Fabriacensi in villa Marchesoilo ubi ad Cassanum Crosum vocant terminaturque de uno latere et una fronte via publica de alio latere et alia fronte terra Litaldi Dono etiam de illa terra quam ad Castaneum visus sum habere partem meam in ea tamen ratione ut dum vivo usumfructuarium inde habeam Post meum vero obitum et cortilus et vinea et quicquid hic denominatum est ex integro et absque ulla contradictione deveniat ad jam dictum locum Si quis vero de heredibus meis vel extraneis ista calumniari temptaverit II libras de auro componat Simul autem vestram o seniores Clunienses misericordiam deprecor ut si Deus dederit venire ad servitium sancti Petri et ad societatem vestram in vestra me prebenda recipiatis Nam ego quandiu vixero per singulos annos IIII sextarios de musto vobis persolvam pro investitura Actum in atrio Sancti Andreæ S Walterii presbiteri qui istam donationem fecit et per cartam firmari rogavit S Girbaldi Aitardi Ratdaldi Aynardi Ilii Rotberti Raimundi Ego Deodatus rogatus scripsi datavi die dominico in mense maio anno primo regnante Lothario