Charter Document - 02150974
| Charter Number: | 02150974 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0955 |
| Date type: | Internal, Regnal |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte ac venerabili ecclesie que vocatur Cluniacus qui est situs in pago Matisconense et est constructus in honore Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi venerabilis domnus Aimardus abbas cum monachis suis Deo militare videntur Igitur in Dei nomine ego Ermoaldus consentiente uxore mea in exitu anime mee tractavi casum humanitatis ut pius Dominus veniam michi prestare dignetur de peccatis meis Idcirco cedo ad ipsum monasterium jam dictum aliquid de rebus meis que sunt in villa Maciriaco hoc est curtilium cum supraposito et vineam simul tenente Si quis vero si ullus homo aut aliqua intromissa persona que contra hanc donationem calumniare presumpserit iram Dei omnipotentis et sancti Petri incurrat et hec donatio firma stabilisque permaneat Signum Stephani Amalbertus Adalardus Odila qui donationem istam in elemosinario usu donaverunt et fi[r]mari rogaverunt Stephanus et Amalbertus fidem fecerunt de legitima carta et firmaverunt Signum Adaloni Signum Albaldi Gauselmi Signum Benedicti Signum Girberti Signum Gontardi Ego frater Boso scripsi datavi die dominico in mense martio anno primo regnante Lotthario rege
