Charter Document - 02150971
Charter Number: | 02150971 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0955 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosanctæ Dei ecclesiæ quæ est constructa in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli monasterio Cluniaco qui est scitus in pago Matisconense ubi domnus Maiolus abbas preesse videtur Donamus nos pariter Razmodis matrona cum infantibus meis idem nominibus Stephanus et David aliquid ex reditibus nostris [in] locum sepulture hoc est vinea cum prato quod est situm in pago Matiscense in agro Icgiago in villa Prudulingia et habent fines vel terminationes idem pratus a mane terra Sancti Petri a sero terra de ipsa hereditate a medio die rivo currente a sertio terra Sancti Petri et vinea terminatur per totum in circuitu terra Sancti Petri Hanc autem vineam tali tenore donamus ut quamdiu vixerimus una medietate teneamus post nostrum quoque discessum unaquæque pars simul cum ipso corpore ad ipsum locum perveniat Si quis autem hujus donationis cartam scindere vel calumniare voluerit omnino non valeat vindicare quod repetit cogente etiam potestate judiciaria auri libra una cui litem intulerit persolvat et deinceps ista donatio ad nos libentissime facta firma omni tempore permanead cum stipulatione subnixa S Stephani S Raynol S Aldoeno S Adalranno Frater Amalguinus scripsit datavid vice cancellarii rogatus pridie kal martis V feria anno primo regnante Lothario rege