Charter Document - 02150966
Charter Number: | 02150966 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino magnifiquo frater Bernardus donatore Petri et Pauli apostolorum principis dono aliquid ex rebus meis Cluniensis monasterii cui preest domnus Maiolus abbas hoc est vinea in paco Matisconensis in agro Marciacensi in villa Canevas terminatur ipsa vinea a mane et a certio terra Ermengarii a medio die vinea Trudbaldi et ad sero exitus communis In ipsa villa alia vinea qui terminat a mane muro et a medio die vinea Ainardi a sero molare ad certio quoque vinea Sancti Petri et unum campum qui terminat a mane et a certio terra Wilelmi et a medio die via publica a cero quoque vinea Grifoni Si quis vero si nos ipsi aud ullus homo contra hanc donationem venire presumpserit non vindicet quod repetit set ira Dei omnipotentis hac sanctorum apostolorum Petri et Pauli incurrat et cui litem intul[er]it auri libras tres persolvat et ista donatio firma et stabilis permanead cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco monasterio publice S Bernardi et uxoris ejus Eve