Charter Document - 02150965
Charter Number: | 02150965 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilecto abbati domno Maiolo [] fratribus de Cluniaco Ego Raimbertus et duo filii mei Constantius et Guido vendimus aliquid de rebus nostris que sunt site in pago Matiscensi in agro Viriacensi in villa Caismiaco Est autem campus unus qui terminatur a mane et a sero via publica a meridie terra Dodonis a circio terra Sancti Petri Pro hoc campo accipimus a jam dictis monachis precium quod inter nos convenit videlicet tres solidos ut ab hac die et deinceps ipsum teneant et possideant campum nemine contradicente Si quis contradixerit auri unciam componat et inantea venditio ista firma permaneat constipulatione subnixa Actum publice apud Petronam villam Signum Raimberti et filiorum ejus Constancii et Guidonis qui istam venditionem fecerunt et firmari rogaverunt S Silardi S Sansonis S Ainardi