Charter Document - 02150963

Charter Document - 02150963


Charter Number: 02150963
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratres monachi Clunienses et ego Maiolus abbas Duranno et uxori ejus Osanne donamus duos campos ad medium plantum qui sunt siti in pago Cavilonensi in fine Rufiacensi in Vetus Molinum vocatur Unus terminatur de duobus lateribus terra Ebreorum de una fronte via publica de alia coturno Alius terminatur de uno latere et una fronte contor de alio latere terra Sancte Marie de alia fronte via publica Facimus autem hanc donationem ut dictum est ad medium plantum usque ad V annos quibus expletis una medietas ipsis remaneat nobis alia deveniat Qui autem contradixerit auri unciam componat et inantea hec carta firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum in atrio Sancte Marie Sed et hoc tali ratione facimus ut si ipsi suam partem volunt vendere nobis permittant velut aliis redimere S domni Maioli et ceterorum fratrum qui hanc donationem fecerunt S Bernardi S Giraldi