Charter Document - 02150959
Charter Number: | 02150959 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis fidelibus notum esse volumus quia complacuit domno Maiolo abbati ceterisque fratribus Cluniensis monasterii necnon cuidam militi nomine Miloni et uxori ejus Ermengardi ut quasdam terras inter se commutarent quod et ita fecerunt In primis igitur donat domnus Maiolus abbas ceterique fratres Clunienses ipso Miloni et uxori ejus Ermengardi in pago Matisconensi in villa Lochiaco in agro Fusciaco vineam cum mansione simul tenente que terminatur a mane terra Hugonis a medio die terra Sendeleni et terra Hugonis a sero via publica a cirtio terra Walonis Et item donat in ipsa villa aliam vineam que terminatur a mane via publica a meridie et a sero terra Constantini a cirtio terra Leothardi Econtra Milo et uxor ejus Ermengardis donant abbati Maiolo et monachis quendam curtilum cum vinea in pago Matisconensi in agro Fusciaco in villa Poliaco qui terminatur a mane et a cirtio via publica a meridie et a sero terra Sancti Petri Infra istos terminos unusquisque teneat quod suum est et faciat quod facere voluerit S Milonis et uxoris ejus Ermengardis qui fieri et firmare rogaverunt S Hugonis S Arnulfi