Charter Document - 02150955
Charter Number: | 02150955 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Quantum intellectus mensque humana potest sagaciter pensare atque sollerti indagatione perpendere nihil amplius debet in hujus seculi lucem de gaudiis fugitivis lucrare quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis curetur inpendere Quapropter ego Oddo reminiscens pondus meorum criminum dono aliquid ex rebus meis Domino Deo et beatis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum hoc est mansum et cuncta que ad ipsum pertinent et pratum in villa Miseriaco Ea autem ratione hanc donationem facio ut quandiu vixero mansum teneam pratum in vestitura ad presens concedo post obitum vero meum omnia ad Sanctum Petrum perveniant S Odonis qui donavit et ipse firmavit S Girbaldi