Charter Document - 02150953

Charter Document - 02150953


Charter Number: 02150953
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus christicolis tam presentibus quam futuris quod ego Josmarus et uxor mea Aldoara pro amore Dei et bona voluntate donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum unam calonicam et unum mansum cum omnibus appenditiis suis in villa Carenzolas cum curtiferis vi[r]chariis vineis campis silvis pratis arboribus aquis aquarumque decursibus quesitum et ad inquirendum totum cum omni integritate et omni libertate et faciant monachi Clunienses quicquid voluerint Qui autem eis contradixerit anathema sit Sunt autem he res site in pago Ostudunensi in agro Masaonensi in supradicta villa Signum Josmarus et uxor sua Aldoara qui fieri et firmare rogaverunt S Durannus S Adalelmus S Johannes S Heldinus S Jospertus S Girbaldus S Grinbertus S Adaldrannus