Charter Document - 02150952
Charter Number: | 02150952 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christianis presentibus et futuris quod ego Gausfredus ob remedium anime mee dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et monachis Cluniensis cenobii unum mansum de mea hereditate in villa que dicitur Apperroi et quicquid ad ipsum mansum pertinet quesitum et inquirendum cursumque de silva que dicitur Gondoens cum omnibus necessariis quibus homo indiget qui predictum mansum tenuerit S Gausfredi qui hoc donum fecit S Ermengardis matris ejus S Ugonis S Elgodi fratris ejus S Letaldi S Gausceranni S Stephani Si quis hanc cartam infringere aut calumniare presumpserit sit condempnatus in perpetuum cum Juda traditore Domini et cum omnibus qui in inferno sepulti sunt