Charter Document - 02150951
Charter Number: | 02150951 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Notum sit omnibus christianis quod ego Johannes vendo monachis Cluniensibus Warnerio scilicet et Balduino et Eymardo atque domno Maiolo abbati eorum de una vinea partem que mihi obvenit pro solidis VIII et faciant quicquid voluerint Que vinea est sita in pago Matisconensi in agro Galoniacensi in villa Bierias et terminatur a mane et a cirtio terra Sancti Petri a meridie Bernonis a sero Sancti Petri Qui autem contradicere voluerit non valeat vindicare quod repetit sed cui litem intulerit auri unciam persolvat et deinceps venditio ista firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Actum Cluniaco S Johannis qui fieri et firmare rogavit S Rotrudis uxoris ejus que consensit S Anselmi S Arnulfi S Adam S Antonii S Erimari S Johannis Balduinus scripsit