Charter Document - 02150947

Charter Document - 02150947


Charter Number: 02150947
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Bernardus in extremis vite positus dono aliquid de hereditate mea ad locum Cluniensem qui est constructus in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Maiolus abbas gregem a Deo sibi commissum strenuissime gubernare videtur cum consensu uxoris mee Emeltrudis et filiorum meorum Iberti Joceranni atque Heldini sperans me consequi veniam omnium delictorum In villa scilicet que vocatur Maaliacus continetur hoc est tres campos terminantur ipsi campi a tribus partibus terra Sancti Petri a meridie Francorum Dono etiam duas perticas de terra in eadem villa et cinguntur ab omni parte terra Sancti Petri a mane vero terra Gausberti et in eadem villa alium campum et cingitur a mane via publica a meridie terra Sancti Petri a sero terra Francorum Dono insuper et alium campum in villa que vocatur Lornan et cingitur ita ipse campus a mane terra Francorum a meridie terra Sancti Petri a sero via publica Facio etiam vuirpitionem de omnibus querelis quibus contra monachos habebam ut nullus de heredibus meis ab hodierno die ullam eis inferat calumpniam vel contrarietatem neque uxor mea Emeltrudis neque filii superius nominati Si quis hanc donationem irritam facere voluerit sciat se omnipotentis Dei incursurum [iram] et omnium sanctorum ejus nisi congrua emendatione satisfecerit S Emeltrudis uxoris mee que hanc cartam fieri rogavit et firmavit S Igberti Joceranni Heldini Gisleberti Duranni Ade Benedicti item Benedicti