Charter Document - 02150946

Charter Document - 02150946


Charter Number: 02150946
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco Cluniensi monasterio cui preest domnus Maiolus abbas Ego in Dei nomine Fredenos et filius meus Constantius donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo aliquid ex rebus que sunt site in pago Matisconensi in villa et in agro Arpagiaco totam nostram partem ad integrum nisi hoc tantum de Lia quod mihi reservo Fratres autem supradicti cenobii ab hodierno et deinceps faciant quicquid facere voluerint Si quis autem contra hoc donum exosus vel contrarius cognitus fuerit non valea[t] perficere quod cupit sed coactus auri libras III persolvat et dehinc firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Facio autem hanc donationem pro anima mea patris matrisque necnon fratrum et sororum et omnium parentum meorum ut nobis in commune proficiat Actum Cluniaco publice Signum Fredenos et filii sui Constantii qui hoc donum fecerunt et firmari rogaverunt