Charter Document - 02150943

Charter Document - 02150943


Charter Number: 02150943
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ne percurrentibus annis traderentur oblivioni que nostris temporibus gesta sunt adnotare curavimus litteris Notum sit igitur cunctis sancte ecclesie filiis presentibus scilicet atque futuris quod nos Ermenardus videlicet cum uxore sua Leocadia et Ermenbertus cum conjuge sua Dominica et Ainus cum sua Lantrudis et Dominicus atque Bernardus vendimus monachis Sancti Petri Cluniacensis cenobii aliquid de rebus nostris in villa Escozolas constitutis hoc est curtilum cum omnibus appenditiis campis scilicet pratis silvis aquis aquarumque decursibus pro III solidis damus S Ermenardi et Ermenberti et Aini et Dominici et Bernardi qui venditionem fecerunt et firmare rogaverunt