Charter Document - 02150942
| Charter Number: | 02150942 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0954 - 0994 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine ego Adalbertus humilis presbiter notum esse volo universis fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego humili prece adii presentiam domni Maioli abbatis ceterorumque fratrum Cluniensium quatinus aliquid ex rebus ecclesie sibi commisse mihi concederent Meis ergo petitionibus assentientes contulerunt mihi ecclesiam que est consecrata in honore sancti Saturnini et est sita in pago Matisconensi cum omnibus decimis suis et oblationibus et sepultura ac cellariis et quicquid ex ipsa ecclesia exit et hoc solummodo tempore vite mee Econtra autem pro hac ipsa ecclesia ego ipse Adalbertus presbiter dono Sancto Petro et Paulo quasdam res mee proprietatis que sunt site in pago Matisconense in agro Ipgiacensi in villa Virziaco hoc est curtile unum cum vinea et mansione simul tenente quod terminatur a mane et a medio die via publica et terra Rainfredi a sero Amalberti a cirtio Ermenberti Dono etiam in ipsa villa quatuor campos quorum primus terminatur a mane via publica a sero similiter a medio die terra Leutbaldi a cirtio Sancti Mammadi secundus campus terminatur a mane via publica a medio die terra Sancti Clementis a sero et a cirtio Sancti Desiderii tertius terminatur a mane terra Leutbaldi a medio die Sancti Martini a sero et a cirtio Sancti Vincentii quartus terminatur a mane terra Sancti Vincentii a medio die rivo volvente a sero via vicinali a cirtio terra Sancti Martini Infra istas terminationes totum ad integrum dono ego Adalbertus presbiter a die presenti et in reliquo excepta medietate unius vinee que concluditur in termino suprascripto quam mihi reservo usu fructuario Post finem vero vite mee ad jam dictum locum in melius restaurata perveniat ipsa medietas absque ulla contradictione Et hoc ergo facio tali pacto ut ipsam vineam et ipsos campos in servitio fratrum laborem sicuti aliquis homo extraneus Si quis autem hujus donationis cartam ego ipse aut ullus propinquorum meorum calumniare voluerit nullatenus eorum conatus optineat vigorem et ut firmior habeatur eam manu roboravi propria et testibus firmari rogavi
