Charter Document - 02150940

Charter Document - 02150940


Charter Number: 02150940
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac Salvator noster salutem humani generis congaudens et semper in omnibus providens hoc munus et genus remedii contulit sua gratuita pietate ut ex rebus caducis atque infimis mansura et sine fine constans vita possit absque dubio acquiri Quapropter ego Aschericus sacerdos hanc vitam inmarcescibilem cupiens totis viribus promereri dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo Cluniacensis cenobii cui domnus Maiolus abbas preesse videtur aliquid ex rebus meis que sunt in pago Augustidunense in agro Sidonicense in villa Chivinonico mansum videlicet indominicatum cum vinea et omnibus pertinentiis scilicet vineis terris curtiferis pratis silvis aquis aquarumque decursibus et omnia que in ipsa villa visus sum habere quesitum atque nundum acquisitum pro anime mee ac patris mei seu matris mee remedio Terminatur vero a mane vinea Ainardi atque Odoni a medio autem die vinea Emme ac Walterii a sero via publica a cercio via publica et terra Odoni Infra istas terminationes omnia ut supradiximus pro animarum nostrarum salute donamus Si quis vero hanc donationem quam libenter facimus calumniare voluerit primitus iram Dei omnipotentis atque jam dictis incurrat apostolis et ne inmunis se evasisse credat auri libras quinque componat Carta vero ista firma atque inconvulsa omni tempore permaneat Actum Cluniaco monasterio S Ascherici sacerdotis qui fieri et firmare rogavit