Charter Document - 02150937
| Charter Number: | 02150937 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0954 - 0994 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Veridica Salvatoris voce monemur qua dicitur Date elemosinam et omnia munda sunt vobis Quapropter ego Winierius et uxor mea Osanna donamus Deo et apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Augustidunensi in villa Tirvis in agro Mediolanense quicquid ibi visus sum habere totum ad integrum trado ad predictum locum a die ista et deinceps pro remedio anime mee terminat a mane terra Francorum a medio die et a sero via publica a cercio terra Leotaldi Et in alia villa Dumbinas in comitatu Matisconense dono de vinea perticas duodecim eo tenore ut quamdiu vixero teneam et possideam post meum discessum ad jam dictum perveniat locum terminat autem a mane et a cercio via publica a medio die et a sero terra Francorum Si quis hanc donationem calumniare voluerit argenti L solidos persolvat et inantea firma et stabilis permaneat In Francia villa dono in commutatione in agro Briendone curtilum cum vinea simul tenente et in alio loco campum unum totum et integrum terminat vero ex omni parte terra Sancti Petri Signum Winierii et uxoris ejus Osanne qui fieri et firmare rogaverunt S Gentii Gausberti Aimoni Aldrannis Atonis Dominici et Manguodi
