Charter Document - 02150936

Charter Document - 02150936


Charter Number: 02150936
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancto et exorabili loco in honore Dei dicato sanctorumque apostolorum Petri et Pauli quod est situm in pago Matisconensi vocabulo Cluniacus Noverint igitur universi fideles quod ego Boso pro amore Dei et anime mee remedio et parentum meorum dono aliquid ex rebus meis que mihi ex parte matris mee jure obvenerunt Deo et sanctis apostolis ejus et ad prefatum locum quod domnus Maiolus venerabilis abbas regere videtur et sunt site ipse res in pago Viennensi in parrochia Sancti Ferreoli ultra fluvium Rodanis et sunt vinee due Una terminat de uno fronte a mane terra Sancti Mauricii et Ingelardi et in alio latus similiter ad ipsum Ingelardum et Sancti Mauricii et rivo volvente et in alio latus et alio fronte terra Rainildis et Annane Alia vinea terminat crosa et via publica in alio fronte terminat usque ad verticem montis item in alio latus et in alio fronte ad ipsos heredes Hec omnia dono a die presenti ad jam dictum locum et faciant ipsius loci habitatores de ipsis rebus quicquid facere voluerint in omnibus Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit aut ego ipse aut ullus de heredibus meis non valeat vindicare quod repetit sed coactus judicaria potestate cui litem intulit auri libras duas componat et inantea firma et stabilis permaneat stipulatione subnixa Signum Bosoni qui fieri et firmare rogavit