Charter Document - 02150935
Charter Number: | 02150935 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Mos est lex licet non scripta et usu jam communi pro lege tenetur ut de rebus ecclesie quibuslibet etiam secularibus per scripture auctoritatem aliquid sub censu concedatur Quapropter noverint omnes tam futuri quam presentes quia dunnus Maiolus venerabilis abbas quasdam res ad Cluniacum pertinentes cuidam presbitero nomine David ac duobus filiis ejus Rotberto et Rannaldo per testamentum delegavit Sunt autem ipse res site in pago Matisconensi in villa Seia hoc est mansum unum indominicatum cum curtili ac vinea simul tenente cum omnibus appenditiis suis vineis terris pratis omnique sua integritate sicut ipse David Sancto Petro tradidit Has ergo res denominatas prefatus abba et fratres concedunt ipsis tali conditione ut quandiu ipsi tres vixerint teneant ac possideant post mortem autem eorum ad Cluniacum revertantur in vestitura vero omnibus annis in festivitate sancti Petri XII denarios persolvant Et ut semper hec precaria firma permaneat manibus nostris subter firmavimus