Charter Document - 02150934
Charter Number: | 02150934 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0954 - 0994 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego igitur in Dei nomine Rainannus et uxor mea Raineldis et filius noster Rotbertus donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Matiscensi in villa Prisciaco videlicet campum unum quem vocant ad Campellos et terminatur de una fronte via publica de alia similiter de tertia terra Martini de IIII silva Favercensi Et donamus in silvam quam vocant Favercensem medietatem de ea parte quam habeo in ea Dono etiam in silvam quam vocant Dundam medietatem de ea parte quam in ea habeo Dono etiam de silva qua[m] vocant ad Ascensum de Posiaco medietatem quam ibi habeo Dono et unum campum qui est situs juxta supradictam silvam Dono et alium campum qui est situs juxta Montem Domardum juxta duas silvas cunctamque terram que fuit Josel dono et de omnibus que poterimus ad nostrum dominium redigere medietas sit Sancto Petro quesitum ad inquirendum totum ad integrum et faciant rectores Sancti Petri quod voluerint S Rainanni et uxoris ejus Raineldis et filii ejus Rotberti qui fieri et firmare rogaverunt S Petri S Duranni