Charter Document - 02150932

Charter Document - 02150932


Charter Number: 02150932
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divina misericordia et clementia consulens humane fragilitati precipit unicuique mortalium quatinus de bonis temporalibus sibi concessis adquirant sibi perpetuum et eternum regnum quantum quippe conditioni humane valeat helemosinarum largitio ipse conditor narrat dicens in Evangelio Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut vos recipiant in gaudiis sempiternis et quia divitie divitum ipsorum animarum redemptio est atque animam non permittit elemosina in tenebris ire quoniam sicut extinguitur aqua ignis sic etiam elemosina peccatum Quapropter ego Witbertus in Dei nomine in maxima infirmitate positus pro anime mee et omnium parentum meorum remedio dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum de mea hereditate que sita est in episcopatu Matisconense in villa Cirgos videlicet unum mansum cum omnibus que ad ipsum aspiciunt qui terminatur a mane via publica de alia parte terra Francorum a sero terra Constantii Dono etiam unam vineam in villa Wissandone sitam que terminatur a cirtio terra Sancti Petri de alio latere via publica Vocant autem ipsum locum ubi ipsa vinea est nomine Rosetum S Wiberti qui hanc cartam scribere jussit et ipse firmavit S Hugonis S Gisleberti S Bernardi S Jozeranni filiorum ejus S Wichardi S Artaldi