Charter Document - 02150930

Charter Document - 02150930


Charter Number: 02150930
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Elisabet cedo Domino Deo et Sancto Petro ad locum Cluniacum aliquid ex rebus meis pro redemptione anime mee et anime senioris mei Ugonis videlicet medietatem de ecclesia Sancte Marie Nurolis et omnia que ad ipsam ecclesiam videntur pertinere que meo jure deveniunt Dono etiam unum mansum in villa supradicte ecclesie quem tenet Bilinus et filii ejus et mansum quem tenet Titgerius et alium quem tenet Stephanus et filii ejus et que in supradicta villa habere videor tam in servis ancillis quam in silvis pratis vineis aquis terris cultis et incultis Dono et unum dimidium mansum quem tenet Ebraldus de Camino et medietatem alterius mansi quem tenet Alcherius in Paludis et terram de Plantis set et beneficium quod Vitalis tenet ut ab hac die in vestro dominio deveniat Si quis vero huic donationi contradicere voluerit sit pars ejus cum diabolo in inferno usque ad congruam satisfactionem et emendationem veniat