Charter Document - 02150928

Charter Document - 02150928


Charter Number: 02150928
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Summi et eterni regis [] Ego Willelmus et uxor mea Gertrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Duensi in villa Vixilai mansum Gunduini cum omnibus appendiciis suis et quantum in ipsa villa habere videor ecclesiam etiam de Garcingas et Montem Acutum et Valetam et quantum ibi habere videor excepto franchisia Dodonis alium mansum quem debet mihi dare Wigo frater meus in scamium propter terciam partem ipsius ecclesie Ego vero Gertrudis ex mea parte tres mansos in villa Curte Franzoni terminat autem ipsa terra a mane Maia et Talagunt a medio die villa Mont a sero Curtivais et Civida Eo tenore quandiu vixerimus teneamus et in vestitura unum mansum de tribus et postea huic loco perveniat Testes hujus rei Vuido filius ejus Vuigo vicecomes Bernardus Eldinus Gaucerannus Vuichardus Stephanus Rodulfus Bernerius Rodbertus