Charter Document - 02150926

Charter Document - 02150926


Charter Number: 02150926
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Omnibus Dei fidelibus notum sit quod ego Warnerius prepositi officium gerens in loco Cluniaco dono cuidam homini Adalgiso in Besorniaco ad medium plantum aliquid de terra Sancti Petri ut illam melius si potuerit edificet et illam teneat et possideat quandiu vixerit Postea vero quam dies ultimus advenerit cum omni integritate terra ipsa et omne edificium quod in ipsa edificaverit ad Sanctum Petrum et ad supradictum locum revertatur Fuit quoque nobis cum Adalgiso tale conventum ut quando dies sibi suppremus acciderit locum sepulture in supradicto loco habeat tali ratione ut si possibile sibi fuerit decem solidos pro anima sua donet et si non potuerit pro quinque solidis illum sepeliant Et postea nullus ejus filius vel propinquus in ipsa terra aliquid requirat Si vero contigerit ut ipse in exteras terras finiat denominata terra ad locum supranominatum ex integro revertetur et unum filium ejus post mortem suam pro hoc conventu sepeliant Volumus ut in elemosina hac partem et societatem mulier sua Bertrada et filii sui et omnes parentes tam vivi quam mortui habeant