Charter Document - 02150925

Charter Document - 02150925


Charter Number: 02150925
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte Dei Cluniensis ecclesie que est dicata in honore sanctorum Petri et Pauli ubi domnus Maiolus abba una cum norma monachorum prodesse videtur Nos igitur in Dei nomine Arduinus prepositus et nepotes sui Arduinus levita et Rostagnus fratres cogitavimus Deo opitulante ut si pro comuni utilitate videlicet defunctorum parentorum nostrorum redemptione et criminum nostrorum absolutione necnon pro statu et divina remuneratione ex prediis nostris edes Dei et sanctos videlicet amicos suos pro posse honoraverimus beatitudinem quam spondit nos adepturos nullatenus titubabimus dicente Christo Domino nostro Date et dabitur vobis et iterum Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Psalmista Et precium anime sue laboravit [] Quamobrem cedimus predicte Dei ecclesie et prefatis sanctis aliquid de hereditate nostra hoc est ecclesiam Sancti Baudilii cum tellure que in circuitu ipsius basilice est que habet fines et terminationes ab oriente terra Vuidonis ab occidente de ipsa hereditate medium plantum quem Leotardus et Oddo edificant a septentrione via publica a meridie de ipsa predia campus quem Leotardus excolit iterum campum supra ipsam ecclesiam a solis ortu sicut congeries lapidum designat ab aquilone in meridie ab ocasu et ex omni parte sicut nos ipsi designavimus de ipsa hereditate de via usque in semitario Cedimus denique in ipsa villa in loco ubi dicitur in Insula ex terra culta et inculta ad sex usque mansos valente et molendinum unum Est autem prelibata hereditas in pago Valentinense in agro Elisiense in ipso Elisio hoc sunt vinee campi silve fontes prati pascue arbores frugiferi et infrugiferi quantum in suprascriptos terminos designando inclusum est excepto vinea Auxentii sed et mansos prefatos sicut superius dictum est damus jam dicte sancte Dei Clugniensis ecclesie presignatisque sanctis Petro et Paulo apostolis quatenus prenominata edes Sancti Baudilii reedificetur et ibidem habitatio monachorum congregetur et amodo et in seculum habeant habitatores predictis ecclesiis facultatem sicut de aliis rebus ecclesiasticis Sig Arduini et nepotum suorum Arduini levite et Rostagni fratrum S Anastasia S Fredrici S Monaldi Arduini fratris levite Sigifredi Ermengarde Gaucende Nonia Duranni Gaurucunio