Charter Document - 02150924

Charter Document - 02150924


Charter Number: 02150924
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0954 - 0994
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Notum sit omnibus christianis fidelibus quod ego Vuichardus pro anime mee remedio dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum de mea hereditate in villam Buferias sitam in pago Augustodunensi hoc est terram quam mihi Bernardus et Vuichardus in filoladium et in alio loco in villa Bainas unam vineam ubi Rodbaldus manet Facio autem hanc donationem in tali conventu ut sine ulla contradictione ab odierno die teneant monachi et possideant et ut post discessum meum me monachi sepeliant Hugonis Atonis Oddonis De illa quoque hereditate quam abebam contra illos in querelam terra Vuinebaldi et fratrum ejus ab odie et deinceps dimitto et reddo ut nec ego nec ullus fratrum meorum ulterius calumniare presumat S Wichardi qui hanc donacionem fieri precepit firmarique rogavit S Ugoni et Vuillelmi fratrum ejus S Aydoardi S Uberti S Atoni S Letardi S Bernardi S Rodulfi